Mark 15
1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 2Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis. 3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant. 5Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 7Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 9Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ? 10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ? 13At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum. 14Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. 15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. 16Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, 17et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. 18Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum. 19Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. 20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum. 21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. 22Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus. 23Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit. 24Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum. 26Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum. 27Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus. 28Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est. 29Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, 30salvum fac temetipsum descendens de cruce. 31Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere. 32Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. 33Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. 34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? 35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat. 36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 37Jesus autem emissa voce magna expiravit. 38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat. 40Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome : 41et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. 42Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), 43venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. 44Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. 45Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. 46Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
Copyright information for
VulgCT